Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

 

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

 

Chapter 38

 

 

1.

 

honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus

 
 

2.

 

a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem

 
 

3.

 

disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur

 
 

4.

 

Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi

 
 

5.

 

nonne a ligno indulcata est amara aqua

 
 

6.

 

ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis

 
 

7.

 

in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius

 
 

8.

 

pax enim Dei super faciem terrae

 
 

9.

 

fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te

 
 

10.

 

averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum

 
 

11.

 

da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico

 
 

12.

 

etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria

 
 

13.

 

est enim tempus quando in manus eorum incurras

 
 

14.

 

ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum

 
 

15.

 

qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici

 
 

16.

 

fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius

 
 

17.

 

propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam

 
 

18.

 

[]

 
 

19.

 

a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem

 
 

20.

 

in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius

 
 

21.

 

non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum

 
 

22.

 

noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis

 
 

23.

 

memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie

 
 

24.

 

in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui

 
 

25.

 

sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur

 
 

26.

 

qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum

 
 

27.

 

cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum

 
 

28.

 

sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus

 
 

29.

 

sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur

 
 

30.

 

vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius

 
 

31.

 

cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione

 
 

32.

 

sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius

 
 

33.

 

in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam

 
 

34.

 

cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem

 
 

35.

 

omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est

 
 

36.

 

sine his omnibus non aedificatur civitas

 
 

37.

 

et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient

 
 

38.

 

super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur

 
 

39.

 

sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi

 
 

Sirach 39

 

 

 

 

 
 
HTMLBible Software - by johnhurt.com